Aeternam Vivis Pacem, Defunctis Requiem Sempiternam. Quam verum, & antiquum illud Vatis Peligni dictum. Omnia sunt hominum tenui pendentia filo, Et subito casu quae valuere ruunt : Vere ruunt omnia, & quidem lege a primo rerum omnium Motore lata a casu ad occasum, ab ortu ad interitum, eo quod res humanae cum vita ipsa tenuissimo pendeant filo ... Hanc infaelicis fortis aleam non pridem subiit dilectus nobis in Christo R.P. Maurus Oeffele ... |
|
Aeternam Vivis Pacem, Defunctis Requiem Sempiternam. Reverendissime, Ac Amplissime Domine, Domine Praesul. Adm. R.R.R.R. Patres, & Fratres in Christo Colendissimi : Lex naturae veterrima est, Nasci, Mori, nec ullas has luminis oras ingreditur, qui non ab iisdem recessurus egrederetur, & ad hanc mortis necessitatem quisque est natus, ex quo est creatus ... Hanc legem adimplevit non pridem dilectus nobis in Christo F. Ambrosius Schröckmayr Conversus Laicus ... |
|
Documenta Archivii Einsidlensis |
|
Mortuis Bene Vivere, Vivis Bene Mori : Proponimus coecum oculis aperientibus Martinum Leichnamschneider, qui solum pro Visione Beatifica peregrinatum ad S. Martinum transmissus est, non tamen totaliter amissus, cadaver enim nobis reliquit, Deo & hominibus charus usque ad aras ... |
|
Pax Vivis, Fax Mortuis Aeterna : Saepe vitam, quam Numen & natura mortalibus benigne impertit, unius diei horula adimit, quin imo unicum saepiuscule temporis momentum ... Hanc subiit nuper nobis dilectus in Christo R. ac R.P. Romualdus Viehr ... |
|
Pax Vivis, Requies Defunctis : Dura res a nobis exigitur: Cur nati simus, dum causam scrutari iubemur ; in primo enim limine expallescimus ... Hic vir, hic est, cuius cineres in hac urna transmittimus, nimirum Adm. Rev. P. Benedictus Lechler ... |
|
Salvere Vivis Salvari Mortuis : Ignoscite Colendissimi DD: Confoederati redeuntibus toties cum mortuis ... ah tam duram & inevitabilem sensit legem P. Candidus Oettinger noster ... |
|
Vitae Et Morti Felicitatem a Domino : Cineres afferimus, & pulveres, Optimi Confoederati ... primus Adm. Rev. Clarissimus P. Antonius Sauther primo, alter ab incinerationis die tertio Religiosus F. Silvester Bairhueber ... |
|
Vivis Beate Mori Mortuis Beate Vivere : Ignoscite Colendissimi DD. Confoederati, quod, dum tota in terris militans Ecclesia Christo Glorioso ex mortuis Resurgenti, qui mortem moriendo triumphavit ... non tamen inexpertum in scenam producimus ... R.D.P. Ildephonsum Humpp ... |
|
Vivis Beate Vivere Defunctis Aeternum : Parentandum est, nisi ingrati filii mori velimus, parentandum ... Dolendo in tumbam casu lapsus est Reverendissimus noster Vitus Bacheneder 21. Novembris anni elapsi 1666 ... |
|
Vivis Bene Mori Mortuis Bene Vivere : a Mali ligno totum mundum in maligno positum, nemo mundi hospes improperaverit ... Tantum legis rigorem, nos Cremifanenses, toties hodie geminatis gemitibus deploramus, quotquot praeclarae vitae merita computamus in R.R.P. Laurentio Ver ... |
|
Vivis Et Mortuis Requiem Sempiternam : Quam enixius etsi mortuus, implorat defunctus Religiosus Confrater noster, & Conversus Blasius Liebaug, Gente Saxo, ortu acatholicus ... |
|
Vivis Salutem, Defunctis Requiem : Duplex mortalium generi lex statuta est ... quidem primus R.P. Benedictus Azinger ... Hunc secutus est R.P. Sigismundus Mayr ... |
|